Collocazione: B.8

Riproduzioni

Digitalizzazioni in rete Digitale:

Paris, Bibliothèque nationale de France

Facsimile Facsimile:

20.A.355 Aaron Pietro, Fiorentino
Libri tres de Institutione Harmonica editi a Petro Aaron Florentino interprete Jo. Antonio Flam. Foro Cornelite. (In fine): Impressum Bononiae in Aedibus Benedicti Hectoris Bibliopolae Bononiensis. Tempore Pontificatus domini nostri Leonis Pape Decimi. M.CCCCC.XVI. in 4°. Questo rarissimo libro consta di 62 carte numerate da una sola parte. Nel retto dell'ultima v'ha la data e il registro. Nella seconda carta è impressa la seguente dedicatoria al Bolognese Cavalier Sampieri:

«Petrus Aaron Florentinus Clarissimo Equiti Hieronymo Sancto Petro. S. D.
Scio, te non ignorare, Clariss. Eques. Hieronyme S. Petre, quantam Musicae operam impenderim: quantusque artis eximiae cultor extiterim, meque ex eo non nihil famae esse adeptum: adeo quidem ut non desint, qui me aliquid esse inter nostri seculi musicos arbitrentur. Fuit igitur mos ille mihi constans, atque perpetuus excolere pro uirili parte artem assidue, et cupere propagari maxime. Hinc factum est, ut ubicunque haetehus fuerim, et libenter, et fideliter illam docuerim. Testes quidem extant pene innumerabiles, qui quum me doctorem habuerint, glorientur, et se plurimum profecisse fateantur. Verum quemadmodum pulchrum duco prodesse, quantum queas praesentis aevi hominibus, ita pulcherrimum, ac omni laude prosequendum iudico si quis ita elaborauerit, et cauerit, at bonam illud perpetuum, ac immortale fiat, ei posteris etiam prosit. Haec me ratio, hoc desyderium impulit, ut pulcherrima, et maxim‚ necessaria totius artis praecepta colligerem, et in unum quasi corpus membra congererem. Quanto autem studio, ac diligentia id a me factum sit, tecum iudicent ii cuicunque legerint. Qua quidem in re (fateor) magno mihi fuit adiumento Jo. An tonius Flaminius Forocorneliensis, uir quidem hoc nostro seculo (ut te scire non dubito) famae non incelebris. Is nam et arte dicendi, et sermonis elegantia: quibus quantum polleat cernere poteris, sic nostros labores iuuit, et ornavit, ut sperem, omnibus, quicumque legerint (modo liuor absit) non utilem solum, sed et iucundam admodum lectionem fore. Quod opus tam grandem materiam tribus complexum uoluminibus, qualecunque sit, tuo nuncupandum nomini duximus. Quibus id causis (nam multae, sunt atque iustissimae) motus id fecerim, di cerem equidem, nisi et notissimae omnibus forent, et illarum commemoratio potius ab adulatione proflcisci quam ob officio uideri pos set. Erant quippe alii multi et clarissimi, et principes uiri, quibus forte non ingratum esse id potuit, attamen ut te unum ex omnibus delegerim, ac tibi praecipue dicandum putauerim, eximiae, quae in te effulgent, dotes ac tua ingentia merita effecere. Quod tu quidem ita suscipiendum arbitrabere, ut et tuo patrocinio in publicum egredi non reformidet, et sit non apud te solum, et praesentis seculi homines, sed etiam apud posteros mei quidem in te amoris, ac ueteris obseruantiae praeci puum, ac perpetuum pignus, ac testimonium: Vale. Ex Forocornelii. Viii. Kal. Februarias. MDXVI.» Dopo questa non troppo modesta dedicatoria trovasi l' Indice dei Capitoli dei tre libri in che si divide l' opera, e segue poscia una lunga lettera del Flaminio all'Aron, dove si rende conto del come s' offerisse il Flaminio di tradurre in latino questo trattato già dall'Aron isteso in favella italiana. Pareva a questi cosa vergognosa il darlo alla luce così in volgare, e ne adduceva poi la ragione per la quale egli stesso nol traslatava in latino con queste parole: «Fateor ingenue non esse mihi eam dicendi facultatem, ac sermonis elegantiam latini, quam tam grandis materia posceret, et ab id quidem communi potius et vernaculo sermone scribendos arbitratus sum, et hac una re tandem mihi displicent, neque alia de causa editionem differo. Tunc ego (cioè il Flaminio) apprehensa manu tua, quid mi Aaron, quid inquam, si paucis diebus latini fiant?» Il Flaminio adunque benchè più oltre asserisca di esser cotanto occupato ut vix quidem respirandi locus est, pure s'accinse a tal versione, diceva egli, et bono animo esses, e perchè amava l'Aron oh sacerdotium ac virtutem. Chiudesi la lettera del Flaminio con le seguenti parole: «Haec pauca dixisse uolui, ut ... et labores, mi Petre, tuos merita laude non fraudarem: Studia namque praemio laudis augentur, et uetus sententia est; artes honore nutriri. Haec autem et tuo et omnium, qui aderant, miro assensu com probata sunt. Tibi uero tantus ardor accessit, sic inflammatus es, quod nactus esses hominem tibi amicissimum, qui tuas uigilias oratione sua uideretur posse illustriores facere, ut affir maueris, uelle te nouum opus formare, ac multo plenius et uberius materiam tramare, et te quidem (si ita mihi uideretur) cotidie ad me accessurum praemeditatum, ac dictatum, quae ego exciperem pollicitus quidem, te adiecturum plurima ex intimis artis penetralibus, quae a nullo ad huc uulgata fuissent, ut nihil ultra desyderari oporteret, fassus quidem, solere nostri temporis musicos talia supprimere, et tanquam naturae inuidentes pati quidem artis arcana in occulto latere. Probauimus omnes istum omni tui candorem, ac tantam liberali tatem: ut affirmaremus diuinum fore opus illud ac immortale, si unquam in manus ho minum ueniret. Respondisti, uenturum quidem, et breui, nisi Flaminius ipse tibi deesset; At ego statim confirmaui, et ea quae iam dixeram, et sum pollicitus, me tibi cotidie satis horis uacaturum.» A tergo del fol. 22 di quest'opera leggesi un bell'elogio di Spataro. E a tergo del fol. 39 trovasi il seguente squarcio. «Quod nos quoque crebro facimus: summos in arte viros imitati, praecipue vero Josquinum. Obret. Isaac. et Agricolam: quibus cum mihi Florentiae familiaritas: et consuetudo summa fuit.» Gio. Ant. Flaminio padre del celebre Marcantonio insegnò per più anni le belle lettere in Bologna ove mori l' anno 1536, dopo avervi pubblicata qualche sua opera. D' esso parlano Leandro Alberti a pag. 493 della descrizione d'Italia; il Vossio de Histor. Latin. pag. 682; e il Moreri.

Nomi: Aaron [Aron], Pietro.

Editori: Faelli, Benedetto.

Riferimenti bibliografici

Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: I, p. 186

RISM : B/VI, p. 097b

Antiche collocazioni: 0207 (catalogo Sarti, circa 1840)

ID: 1835 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)

LEGENDA
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna
* Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari
_ Carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale

Musica vocale sacra

Musica vocale profana

Musica strumentale

Libretti