Collocazione: H.67(c. 139)

Riproduzioni

Digitalizzazioni in rete Digitale:

Museo internazionale e biblioteca della musica

 Microfilm n.: 0314

Baccusi Ippolito, mantovano
Hippoljti Baccusii Ecclesiae Cathedralis Veronae Musices Praefecti Missarum cum quinque, et novem vocibus. Liber quartus. Nunc primum in lucem editus.
Missa Intonuit. a 5.
Missa ne reminiscaris. a 5.
Missa Benedicta es coelorum Regina. a 5.
Missa Laudate Dominum de coelis. a 9.
Venetiis apud Angelum Gardanum 1593 - in 4°. {Il solo frontispizio dell'Alto II, car. 139}. (A tergo del frontispizio leggesi la seguente dedicatoria):

Illustriss. ac Reverend. D. D. Augustino Valerio S. R. E. Card. Veronensisque perpetuo administratori; Et Perillustri, atque nobilissimo ejusdem Ecclesiae Veron. R. R. D. D. Canonicorum Collegio.
Ut eorum modem, qui collata in se beneficia grata prosequntur memoria, eisque pro virili parte mutuam gratiam referre conantur, laudandum; ita eorum consuetudinem, qui optime de se meritis nullam unquam gratiam habere videntur, reprehendendam, omnibus perspicuum est. Quid igitur mirum Illustrissime Antistes, Patresque optimi, si ego priorum sequturus exemplum, reliquos minime imitaturus sim? Itaque cum superiori anno a vobis tam benigne invitatus, tam liberaliter susceptus beneficiisque non mediocribus affectus sim, collectos aliquot labores meos musicos ad missarum solemnia spectantes, jam in hoc vestro templo, cum vestrum omnium attentione, mirificaque voluptate ab hoc coetu cantorum in tota Italia celeberrimorum decantatos, qualescunque indices quidem meae in vos omnes observantiae vobis dedicandos, ut aliqua ex parte mutuam vestris in me meritis referrem gratiam, constitui. Nec profecto convenientius, aut aptius aliis quam vobis eos dedicare poteram, cum a rudi mea ingenio exculti sint, atque adeo ea, qua excellitis, humanitate irrigati: hos aequi, bonique consulite, et si me vobis eam, guam debeo et possum praestare observantiam intelligitis, vos me eo, quo instituistis prosequi amore ne desinatis. Deus Opt. Max. amplitudinem vestram perpetuo servet.
Venetiis die 30. Julii 1593.
Humillimus Servus F. HIPPOLYTUS BACCUSIUS.
Apprendiamo da un passo di questa dedicatoria che il Baccusi fu invitato al posto di Maestro di Cappella della Cattedrale di Verona nel 1592. da quel Capitolo e dal Card. Valerio. Chiama poi celebratissimo in tutta Italia quel ceto di cantori Veronesi, che sali forse a gran fama per cagione delle diverse accademie musicali che allora, morivano in quella città.
Nella Biblioteca Comunale di Cesena conservasi del Baccusi l' opera seguente:
Hipoliti Baccusii Ecclesiae Cathedralis Mantuae Musices Magistri: Missarum cum Quinque, Sex, & Octo vocibus, Liber Secundus. Nunc primum in lucem aeditus. - Venetiis apud Jacobum Yincentium, et Riciardum Amadinum socios. 1585. - in 4°. Alto e Quinto. (V' ha la seguente dedicazione):
Periilustri ac Reveren. D. Mutio Mainoldo Proposito Mant. & Prutonot. Apostol. F. Hippolitus Baccusius. S. D.
Dum aliquem ex omnibus his, cunctarum liberalium artium ornatissimis Canonicis, qui huic sacro capitulo intersunt, mihi deligendum propono, cui has a me typis tradendas, Musica arte conscriptas Missas inscriberem; amplitudinem ecce tuam, a me famae immortalitate donandam optimum esse ratus tum; nun quod coeteros simul tecum sic venerari neglexerim; sed ne potius exiguo nascenti muri, altissimos in puerperio montes (quod pleriqur, solent) ponere voluisse ostentarem. Satis praeterea, his meis laboribus contra detractores. si qui forent, consultum esse videbam; si Mutij tantum ipsis nomen praescribendum curarem, Cum Mutij etiam nomine & aspectu Solo, Scirem, olim hetruscorum Regem Porsenam, bellum iam contra Romanos dure susceptum, statim deposuisse: neque enim prisci illius nobilitatem, tua ego existimarem esse clariorem, aut fortitudinem; quia tu neque obscuriorem quam ille, tecum a parentibus origini splendorem affers: non minoremque animi fortitudinem, in Dei optimi Maximi servitium assidue versatus ostendis, quam ille in Senatus populique Romani favorem exhibuerit. Accessit etiam ad hanc meam erga te vehementer confirmandam voluntatem, quod te mei semper amantissimum esse cognoui; Superioribus siquidem annis, & hac tua in me benevolentia adductus, & hisce etiam musarum studiis allectus, non semel, sed saepius ( quasi ad Hermotenam accederes) nos convenire, domum nostram invisere, ibique maxima familiaritate, otiolum tuum diu habere solebas. Ad hoc postremo me compulit, quod eam, quam in huius libri tertio loco vides annotatam Missam, tibi saepissime, si de his sermo forte inciderat, pergratam esse cognovi; quare & eam, & caeteras cum illa, dummodo imprimerentur, tibi tanquam pergratum facturus, & sicuti de me optime merito dicandas esse censui. Tu igitur ex assiduis mearum lucubrationum studiis, exiguum hoc partum munus, libenti ac benigno animo quaeso suscipe, ipsum fove atque tuere; pro certoque habeas, me observantiae in te meae testimonium, vel clarius, cariusve, tibi modo minime praestare posse. Vale, me ama, ac diu vive. Mantuae.
INDEX
Missa Sancti Stephani a 5.
Missa Vestiua i colli a 5.
Missa Dolce fiammella a 6.
Missa Altro non è 'l mio amor a 8.
E' nella et. Biblioteca di Modena, il seguente: Di Hippolito Baccusi Maestro di Cappella del Duomo di Mantoua. Il Primo Libro delle Messe a quattro voci. Nouamente composte, e date in luce. - In Venetia appresso Angelo Gardano 1588 - in 4.
1. Missa Signor mio caro.
2. Missa O beata Maria.
3. Missa Quali est dilecta mea.
4. Missa Primi toni.
5. Missa Sine nomine.

Nomi: Baccusi, Ippolito: OSA.

Editori: Gardano, Angelo.

Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, pp. 33-34

RISM A/I : B-0029/BB-0029

Antiche collocazioni: 0224 (catalogo Sarti, circa 1840)

ID: 3345 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)

LEGENDA
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna
* Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari
_ Carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale

Musica vocale sacra

Musica vocale profana

Musica strumentale

Libretti