Collocazione: R.311
Unità: 8
Riproduzioni
Digitale:
Microfilm n.:
3260
Reverendissimo P. M. Philippo Gesualdo Min: Con: generali Ministro Patrono colendissimo. Julius Bellus. S. P. D. Cum Missas aliquot, ac sacras cantiones in Ecclesiis nostris decantari solitas ad octo vocum rationem musice disposuissem easque typis modo commissurus essem; Amplissimus dignitatis gradus, quem tu Reuerendissime Pater, ac Domine, inter ordinis nostri patres meritissimo nunc obtines, meaque stimma in te obseruantia, quam aliquo argumento in m diu notam facere cupio, mihi facile persuasit, r.as tibi dicandas, et sub tui splendore nominis emittendas; Tum quod opus hoc ad diuinum cultum pertineat, in quo tu, dum omnia, quae tui sunt muneris, diligentissime curas, rectissime moderaris, a.c prudentissime administras, mirabili quadam sanctitate quasi clarissimum sidus eluces: Tum etiam quod audiam te, qui Musicae praeter alias scientias peritissimus es, ac studiosissimus, meis etiam operibus mirifice oblectari: Quippe quem scias musicam hanc cognitionem et vsurn Neapuli accepisse à D. Cimelo, Viro in omnibus ingenuis artibus praestantissimo. ne graue sit igitur, Amplissime Pater, hunc ingenii mei fetum, iustis de causis tibi debitum, qua omnia soles, humanitate suscipere; cum videas, certissimum esse :animi mei tibi deditissimi testimonium: qui sicut in perpetuum te suspiciam, admirabor, atque omni obseruantia colam; ita precibus a Deo Opt. Max. petere nunquam desistam, vt te, tuaque omnia fortunet, atque ad altiora pro meritis extollat. Vale. Venetiis IV Non. Octobris die nobis celeberrimo. M.D.XCV.
Da questa dedicatoria abbiamo che il Belli era Religioso dei Minori Conventuali. Le tre Messe racchiuse in quest'opera sono: Missa tanto tempore vobiscum sum. Missa brevis. Missa pro Defunctis.
Alle predette Messe susseguono sette Mottetti.
Nomi: Belli, Giulio: OFMConv.
Editori: Amadino, Ricciardo.
Riferimenti bibliografici
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 38RISM A/I : B-1749



Antiche collocazioni: 3946 (catalogo Sarti, circa 1840)
ID: 3373 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)
Teoria musicale
Musica vocale sacra
Musica vocale profana
Musica strumentale
Libretti