Collocazione: R.379

Unità: 5

Cartari Fra Giuliano bolognese, Min. Conv
Juliani Cartari Bononien. Min. Con. Missae duae, ac Motecta Undecim quorum decem, cum Missis, octo, et aliud novem vocum, modulamine canenda, in nonnulla ex sacris litteris, verba collecta. Nuper in lucem aedita. - Venetiis apud Angelum Gardanum 1588. - in 4°. Canto, Tenore, Alto [mutilo del fasc. I= pp. 15-22], Basso primo coro e Tenore secondo coro. (A tergo del frontispizio leggesi la seguente dedicatoria):

Ornatiss. atque Egregio Domino D. Creonti Peverello Nobili Bonon., Ac artis Musicae studiosiss. F. Julianus Cartarius. S. P. D.
Ponere officium apud Comes, et dignos viros prudentis, et ingenui viri est, quod ratio utriusque haberi videatur; cum studium tuum probatum iri speres; et is, in quem officiosus esse laboras, officiorum momenta exigere, et perpendere consuevit. Tractant fabrilia fabri; quod medicorum est, promittunt medici, ut ait ille, et recte. Nam in eos, qui luxuriari ingenium patiuntur, et quaque versus evagantur, et excurrunt, illud quadrat; Ne ultra crepidam sutor. Ergo, ut intra limites muneris mei versarer, nec praescriptos cancellos egrederer, dum ingenio indulgeo, nec genium defraudo, composui nonnulla temperata musicorum notis, quae dum evulgari, et in multorum manus pervenire permitto, ea in tuo nomine apparere volui, ut vel hac ratione concinna, jucunda modulata videantur, si tibi probentur, cui nihil, nisi elaboratum industria, perfectum studio, arte consonum probatur. Tu igitur duplicem personam suscipe, amantis unam, bucinatoris alteram, illa adhibeat in consilium cogitationum tuarum benevolentiam pari prudentiae conjuctam; haec deinde spargat in memoriam studiosorum artis Musicae nomen meum, ut te bucinatore edacis temporis invidiam superet, ad aeternitatem adjungatur. Quantacunque vero mihi nominis, et famae, facta fuerit accessio, tanta in te, tuumque decus redundabit, tibique accepta jure feretur: quoniam continuissem sane me intra modestiae terminos, nisi opera tua, sperassem, posse me hominibus nostri ordinis, et muneris probari industriam, si tu judicaveris dignam esse hoc laboris praemio et mercede, ut in vulgus prodeat. Contendimus, ut potuimus, quantum fuerimus assecuti, alii expendent, quorum sincero judicio haec momenta examinantur. Tu officium meum ne asperneris, voluntatem ne negligas, ita fiet, ut studium comprobes; et vale.

Nomi: Cartari, Giuliano: OFMConv.

Editori: Gardano, Angelo.

Riferimenti bibliografici

Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 49

RISM A/I : C-1266

ID: 3451 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)

LEGENDA
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna
* Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari
_ Carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale

Musica vocale sacra

Musica vocale profana

Musica strumentale

Libretti