Collocazione: S.222
Riproduzioni
Microfilm n.: 0351
Ghibellini Eliseo da Osimo Helisei Ghibellini Auximatis de Festis Introitibus missarum cuiusque Anni quae quinque vocibus canuntur. Nuper in lucem editus. Liber Primus. - Romae apud Valerium Doricum. M. D. LXV. - Ms. dello scorso secolo in partitura in 4°, di carte 112.Illustribus ac Praestantissimis viris Nicolao Lecalsi: Don Joanni marullo: Francisco Joannis: Joanni Antonio Politio, Antonio Gotho, et Honofrio iurbae, Messanae Civitatis ]uratorum Praefectis. Heliseus Ghibellinus auximates.
Cum aliquot ab hinc annis divino sane quodam munere, Viri Praestantissimi, atque eorum in primis, qui vestro isto magistratu tum temporis fungebantur, ope atque authoritate in vestra ista cathedrali ecclesia modis faciundis quasi vnus ex omnibus praefectus fuissem, meum omne studium, operam atque industriam ad nonnullos, divino potissimum cultui deseruientes libellos, musico concentu conscribendos studiose contuli: Quos cum tandem in lucem promere decreuissem, ne super inducto situ in obscuro perpetuo desordescerent, ac prope deperirent, diu multumque mecum cogitavi, quibus potissimum hoc quale id cumque est muneris consecrarem. Hae namque meae Musicae lucubrationes Heroas Magnos, studiorum fautores, Musarum alumnos exposcunt, sub quorum clypeo ac praesidio a caninis morsibus in eorum qui musica Harmonia delectantur manus tutae prodire possint: denique vobis praecipue hasce Musicas compositiones consecrandas, ac vestro sub nomine in vulgus edendas esse existimaui; tum vt meam erga vos incredibilem quendam obseruantiam, beneuolentiam, ac singularem fidem aliqua saltem ex parte declararem, quibus me multum debere plane sentio, cum in vestra Vrbe honestissimae quandoq. mihi conditiones fuerunt delatae, tum etiam quoniam fructus ii qui vestro isto in solo, cui admirabili quadam cum alacritate ac prudentia vos nunc preestis feruntur vobis jure optimo debentur, nec sunt ab alijs demetendi aut percipiendi. Postremo hoc eo libentius feci, quod me in eo rem Laurentio Borghino Florentino mihi amicissimo, gratissimam esse facturum plane cognoui; qui adeo est amantissimus vestrae vrbis, ut in vestrorum civium numerum. referri jure merito posse videatur. Nostrum igitur hoc munusculum qualecumque, Viri Illustres (vt soletis omnia) benigne suscipiatis, eoque sint vobis hi mei libelli chariores, quo ad Missarum sollemnia honorificentius, dulciusque celebranda compositi sunt: vetus enim est multa ideo pretiosiora videri q. sint templis dicata eosque vos omnes veluti Praesentissima numina, tamquam rem vestrani protegite. Valete, ac diu viuite, Augusto feliciores, et Traiano meliores. Neapoli IX. Kalen_. Jannuarij, M. D. LXV.
Da questa dedicatoria ricavasi che il Ghibellini alcuni anni prima del 1565 fu chiamato con buoni patti a Messina per maestro di Cappella, e che aveva, o credeva di avere degl'invidi, solite querimonie che di frequente leggonsi nelle lettere d' intitolazioni d' opere musicali.
Nomi: Ghibellini, Eliseo.
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 80Antiche collocazioni: 1724 (catalogo Sarti, circa 1840)
ID: 3663 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)
Teoria musicale
Musica vocale sacra
Musica vocale profana
Musica strumentale
Libretti