Collocazione: H.65(31) (Solo front. e dedica del Quinto, a c. 31)

Riproduzioni

Digitalizzazioni in rete Digitale:

Museo internazionale e biblioteca della musica Massaini Tiburzio, cremonese, Agostiniano
Primus Liber Missarum sex vocibus Tiburtii Massaini Cremonensis, nuper editus. - Venetiis, apud Riciardum Amadinum 1595. - in 4°. (A tergo del frontispizio è impressa la dedicatoria seguente):

Admodum Illustri et Reuerendissimo Domino, D. Jacobo Fuggero cathedralis Ecclesiae Constantiensis Praeposito, Baroni in Kirchperg, et Vneissenhorn, etc. Domino summa observantia colendo S. D. P. Tiburtius Massainus.
Etsi ea in me non est ingenij vis, ac facultas (Jacobe castiss.) ut te virum praestantissimum ac omnibus muneris absolutissimum dignis laudibus efferre, tuasque eggregias, singulares, ac prope divinas virtutes celebrare possem; cogor tamen quadam animi propensione eas semper venerari, atque admirari. Non enim sum nescius, te unum omnibus viris doctissimis ad historiam, conscribendam, oratoribus facundissimis ad praeclare dicendum ingens argumentum multo ante praebuisse, et propter prudentiae singularis signa clarissima, ab ineunte aetate edita, et propter acumen ingenij, quo brevi tempore adolescens diversarum nationum linguas facile percepisti, et propter perpetuam vitae tuae integritatem atque innocentiam, ac contemptionem facultatum, ac divitiarum, quibus Fuggera tua Familla ad omnem copiam, ac largitatem excellit, atque abundat. Idcirco me continere non possum quin hoc tenui munuscolo meam in te Perillustrem virum; honestissimoque Sacerdotio insignem immensam observantiam omnibus patefaciam; quam ex eo tempore quaedam tuarum virtutum praeclarissimarum admiratio in me excitavit, cum sacras illas meas cantiones sex vocum perillustri Patrum tuorum nomine cohonestatas, ac munitas in hominem manus emisi, dignusque judicatus fui, qui invitarer ad primitias rei Divinae a te primo factae in templo illo augusto Patrum Societatis Jesu, quod constructum ope, atque opera Fuggerae tuae familiae perpetuum Magnanimitatis, Pietatis, ac Religionis illius monumentum extabit. Nam eo temporis spatio (quamvis exiguo) tot, ac tam praeclara naturae, ac industriae ornamenta in te esse perspexi, ut ea summopere admirans perpetuo te mihi diligendum, colendum, atque observandum proposuerim, et cum opportunitas se se mihi offerret, hanc meam in te pietatem tibi significandam duxerim. Quare cum hoc tepore hos meos libros sex vocum edere statuissem, quibus sacra missarum solemnia suavi concentu cani possunt, eos tibi Dei praepotentis sacerdoti dedicandos judicavi. Id quod mihi libentius faciendam fuit, quod te omnium rerum, quae ad religionem, et pietatem in animis hominem inserendam pertinent, et uti studiosum caeterarum scientiarum, ita etiam hujus artis Musicae peritissimum esse cognovi. Tu igitur pro eximia animi tui magnitudine eos accipies, tuoque nominis clypeo munitos cohonestabis, qui per se satis tenues nihil amplum, nihil dignum (praeter verborum sacrorum sententiam, et perillustrem nominis tui praescriptionem) preseferunt. Vale.
Cremonae Calendis Maij 1595.
L' autore dietro invito dalla famiglia Fugger si recò per breve tempo presso di quella all' occasione della prima messa celebrata da cotesto Jacopo.

Nomi: Massaino, Tiburzio: OSA.

Editori: Amadino, Ricciardo.

Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 97

RISM A/I : M-1278*

Antiche collocazioni: .... (catalogo Sarti, circa 1840)

ID: 3795 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)

LEGENDA
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna
* Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari
_ Carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale

Musica vocale sacra

Musica vocale profana

Musica strumentale

Libretti