Collocazione: T.303
Riproduzioni
Digitale:
München, Bayerische StaatsbibliothekMicrofilm n.: 5092
,5181
Palestrina (Da) Gio. Pier Luigi Joannis Petri Aloysii Praenestini Sacrosanctae Basilicae Vaticanae Capellae Magistri Missarum, Liber Quintus Quatuor, Quinque, ac Sex vocibus concinendarum, nunc denuo in lucem editus. Cum Privilegio Summi Pontificis. Superiorum permissu. - Romae Sumptibus Jacobi Berichiae M. D. XC. Apud Franciscum Coattinum. - in foglio massimo. Sono carte 152 numerate da una sola parte, e due non numerate in principio pel frontespizio e per la dedicatoria. Nel retto della seconda carta havvi la seguente dedicatoria:«Serenissimo D. D. Guilielmo Comiti Palatino Rheni utriusque Bavariae Duci Domino meo clementissimo Joannes Pertus Aloysius Praenestinus F.
Multi quidem sunt, semperq. fuerunt (Dux Serenissime) viri principes ac potentes, qui Musicen coeleste ac divinum inventum summo in honore ac precio habuerunt, quiq. eximia eius suavitate, qua nihil animo atque auribus accidere iucundius potest mirum in modum sunt delectati. Caeterum qui tecum praeclarae huius facultatis studio ac patrocinio comparari possit, vix sane scio, an quemquam ex omai saeculorum memoria proferre liceat. Quippe quam animi magnificentiam, opulentiamq. fortunae, plerique vel in lubricis, supervacaneisq. voluptatibus vel in rebus non admodum utilibus ostentare solent, eam ipse ita in sacram Musicen confers, ut nulli labori atque impensae parcas, quo Sacra quibus magna religione quotidie interes quanta maxima concentuum dulcedine & maiestate apud te celebrentur. Quorum etsi non strepitus, at fama certe per omnes terras gloriosa circumsonat, dum & amplissimis praemiis Cantores undique praestantissimos elicis, & quae ad te huius generis lucubrationes mittuntur fronte laetissima accipis, miraq. liberalitate compensas. Quod ego cum in me ipso sim non semel expertus, meq. hoc nomine tibi debere vehementer profitear, facere non possum, quin dies noctesq. cogitem, quemadmodum hoc me aere alieno liberare, tibiq. gratum & memorem animum possim ostendere. Etsi igitur Musicorum operum multitudine iam ita abundes, ut plane verear, ne, ut dici solet, Noctuas Athenas: hoc tamen elucubratum a me nuper Missarum volumen eidem Praecelso, atq. Augustissimo nomini tuo dicare volui. Quaeso a Serenissima Celsitudine tua ut illud qua caetera consuevit benignitate complectatur. Etenim si non suavitate & artificio dignum erit quod placeat, placebit forsitan, aut quia novum, aut quia ab homine tui studiosissimo atq. observantissimo proficiscitur. Deum Opt. Max. precor, ut Serenissimam Celsitudinem tuam quam diutissime felicem atque incolumem servet. Romae Kalend. Junii M . D . XC ».
Non riferiamo i titoli delle otto messe contenute in questo volume, potendoli vedere nel Baini, T. II, pag. 224.
Nomi: Palestrina, Giovanni Pierluigi da.
Editori: Berichia, Giacomo. Coattino, Francesco.
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, pp. 119-120RISM A/I : P-0670
Antiche collocazioni: 1136 (catalogo Sarti, circa 1840)
ID: 4060 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)
Teoria musicale
Musica vocale sacra
Musica vocale profana
Musica strumentale
Libretti