Collocazione: U.122
Riproduzioni
Digitale:
Museo internazionale e biblioteca della musicaMicrofilm n.: 0558
Rodio Rocco, di Bar. Missarum Decem. Liber Primus Rocchi Rodij Civitatis Barensis. Cum quatuor, quinque, et sex vocibus. - Impressum Romae apud Valerium Doricum. Anno Domini M.D.LXII. - Copia ms. in 4°, tratta dall'opera a stampa, e in ben fatta partitura; di carte 160 e del secolo scorso.Sigismundo Augusto Inclito Regi Polonorum Magno Duci Lituanorum, Russorum, Brussorum, Masoviorum et Samagitarum Domino. Rochus Rodius Barensis humilis vassallus S. P. D.
Quoniam, Rex Sacratissime, nullum munus Reipublicae afferre maius meliusve possumus quam si doceamus iuuentutem: iis praesertim temporibus atque moribus, quibus ita prolapsa est, vt omnium opibus refrenanda atq; coercenda sit; maiorum laudibus allectus, ne mihi solum natus viderer, sed et amicis et tibi Regi mea undiquaq; exactissimo, conatus sum hoc in lucem opus Musicum dare, quod alios delectet et me ipsum laudibus illustret. Nam caeterarum rerum studia neque temporum sunt, neque aetatum omnium, nec quidem jocorum: Musica vero adolescentiam agit, senectutem oblectat, secundas res ornat, adversis solatium praebet, delectat domi, non impedit foris, pernoctat nobiscum, peregrinatur; quam si ipsi neque attingere, neque sensu nostro gustare possumus, tamen eam mirari debemus etiam cum in aliis videamus. Quare cum ego assiduis laboribus, longoque peruigilio opus ut quam evigilatum ad umbilicum usque perduxerim; dignum ratus sum tuae humanitati dicari. Diis (iuxta Plinium) lacte rustici, multaeque gentes supplicant, et mola tantum salsa qui non habent thura. Quare, Rex amplissime et prorsus omnium celeberrime, id a vassallo accipe eo vultu quo Principem decet, hoc est sereno et hilari, quod tibi videlicet ego tui nominis deuotissimus quasi Deo donum harmonicum, religiosa mentis atque animi pietate humiliter consacro. Vale.
Datum Romae xi Ju ...
INDEX MISSARUM
Cum quatuor vocibus
Missa Dominicalis.
Missa Fac tibi.
Missa In minoribus duplicibus.
Missa Sancte Alfonse.
Missa Mater Patris. Cum paribus vocibus.
Cum quinue vocibus
Missa Sancta Maria Succurre miseris.
Missa Vltimi miei sospiri.
Missa Descendit Angelus.
Missa de Beata Virgine, cum quinque Vocibus dempta quinta patte cantatur cum quatuor vocibus, et deficiente suprano cantatur cum quatuor paribus vocibus, et deficiente quinta parte et suprano cantatur cum tribus vocibus.
Cum sex vocibus
Missa Adieu mea amours.
Il protestarsi che fa il Rodio vassallo del monarca di Polonia ci scuopre esser egli nativo di Bar città assai forte di quel regno nella Podolia.
Nomi: Rodio, Rocco.
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 133Antiche collocazioni: 039 (inventario Barbieri, primo quarto sec. XIX) 1640 (catalogo Sarti, circa 1840)
ID: 4158 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)
Teoria musicale
Musica vocale sacra
Musica vocale profana
Musica strumentale
Libretti