Collocazione: CC.15
Unità: 5
Riproduzioni
Microfilm n.: 2006
Titi D. Placido, perugino, Monaco Olivetano D. Placidi Titi Perusini Olivetani in Monasterio Montis Oliveti Clusurarum Organi Modulatoris Missarum Quinis Vocibus concinendarum Liber Primus una cum Basso ad Organum, et Missa Defunctorum in fine. Reverendissimo Patri D. Angelo Mariae Cantonio Bononiensi Abb. et Vicario Generali Apostolico Olivetano D. D. - Venetiis. Apud Alexandrum Vincentium. 1626. - in 4°. Canto, Alto, Quinto, Basso, e Basso per l'Organo. A tergo del frontespizio è impressa la seguente dedicatoria:Reverendissime Pater
Tradunt, Reverendissime Pater, cervum innumeris fere dotibus praeditum, illa tamen cum primis inclarescere, quod tanta dulcisoni cantus cupiditate exardescit, tamque cupidis auribus excipit, ut harmonico modulamine stupentem in summo, ut ita dixerim, sensus desiderio venatores facillime comprehendant. Singularem hanc ego virtutem dum musicas nonnullas lucubratiunculas inter Missarum solemnia decantandas, quibus contexendis, et Cremonae, et Mediolani operam impendi Typio mandare cogito diligenter cum animo meo considerans illas non immerito tibi potius, quam aliis dicandas esse duxi. Ostentas enim in tuo stemmate gentilitio, ut neminem fugiat, te ut pote Musarum studiosissimum musicis quoque cantionibus, iisque potissimum, quae ad Sacra Musarum studia pertinent, non mediocriter delectari. Id quidem ita mihi ipse persuadeo, ut dubium non sit, quin, dum has celebri tuo nomine cohonestas in lucem profero, cum tibi injucundae, tum aliis non invidiosae sint futurae. Exiguum quidem per se et nullius honoris, munerisque esset opusculum, tuo tamen insignitum accidat necesse est praeclarum, et magnificum. Hilari ergo fronte accipias oro, quaeso ut talia te auspice suscipiam, quae majora elaborandi occasionem praebeant. Quod si, ut spero, consequar, habebo me felicissimum: interim Deum saepius rogatum volo, ut diu te servet salvum, et incolumem spectabile nostrae hujus familiae ornamentum. Vale. Dat. ex nostro Monasterio Montis Oliveti Maioris.
Die 22. Decembris 1626.
Reverendissimae Paternitas tuae
Adictissimus
D. PLACIDUS TITVS PERVSINUS
Compose quest' opera l'autore in Cremona e in Milano. Il titolo della prima di queste messe è curiosissimo: Pulchrae sunt Mammae tuae.
Nomi: Titi, Placido: OSBOliv.
Editori: Vincenti, Alessandro.
Riferimenti bibliografici
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, pp. 143-144RISM A/I : T-0845
ID: 4273 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)
Teoria musicale
Musica vocale sacra
Musica vocale profana
Musica strumentale
Libretti