Collocazione: R.134
Unità: 5
Riproduzioni
Digitale:
Museo internazionale e biblioteca della musicaMicrofilm n.: 6061
Asola Gio. Matteo, veronese Nova omnium Solemnitatum Vespertina Psalmodia. Senis Vocibus canenda. Nunc primum in lucem edita per R. D. Jo. Matthaeum Asulam Veronensem. - Venetiis, apud Ricciardum Amadinum 1599. - in 4°. Canto, Alto, Tenore, Basso, e Quinto, (manca il solo Sesto). (A tergo del frontispizio è impressa la seguente dedicatoria):«Admodum R. in Christo Patri meo Colendissimo. D. Danieli Rosae, Congregationis S. Georgii in Alga alumno, ac Canonico praestantissimo. Jo. Matthaeus Asula. S . D.
Ego amabilissime Daniel Musices amore sic ardeo, ut omnia nihil aliud esse putem quam harmoniam quandam dulcissimam in universitatis choro ab Opt. Max. et sapientissimo artefice Deo confectam; qui ut theoricus musicus praestantissimus, cum in aeterna mente sua rerum omnium Idaeam, quasi cantilenam quandam complecteretur, eam ad praticem cuncta, quae videntur, et quae non videntur, in pondere, numero, et mensura creando deduxerit. Quae cantio numquam desinet, sed semper vigebit in eo, cui praesentia sunt omnia, in quo quidem ex quo, per quem, et propter quem facta sunt omnia, ad quem omnia reddunt, ut unum sint, et ipse sit omnia in omnibus. Res igitur omnes tam visibiles, cum invisibiles, cum singulae separatim, tam simul universae, immenso ac suavissimo quoddam sono, tanquam in concreto, ut vocant Musicis omnibus vocum instrumentorumque generibus referto aures atque animum meum complent. Animadvertis quae me trahat, et inducat hic Musicus furor? haec dulcis insania? Ago tamen gratias, quas possum maximas invisibili huic Musico, et immortali, ac sapientissimo bonorum omnium auctori, qui me quoque in tam mirabili aeternae suae Musices apparatu voluit interesse; In quo aeque ac ego conatus sum aliquid efficere, condens, et componens, quae mox depromere potui. Et ut antea Binis, Ternis, Quaternis, Quinis, Senis, Octonis, ac Duodenis vocibus, multaque alia ad cultum Dei pertinentia: ita nunc edo Psalmodiam, mea hac in senectute elaboratam, semper enim, ut te non latet, ab inanibus studiis alienus fui. Volui igitur hanc Psalmodiam tibi dicatam esse, cum te plurimum diligam, diligo autem, quia me abs te diligi, amarique sentio. Tu vero hos fructus viridarii mei laetanter accipies, pignus mei in te amoris. Qui si forte tuae expectationi non responderint, meae jam ingravescenti trades aetati, quae minus ita frugiferum coluit. Vale».
Ci svela da principio l' Asola il suo gran trasporto per la musica: poscia d' aver già composto per la chiesa a due, tre, quattro, cinque, sei, otto e dodici voci; finalmente d' essere in età assai avanzata. Notisi che le segnature dei quaderni hanno impresso come segue: Psalmi Asule. sen. voc. lib. sec.
Nomi: Asola, Giovanni Matteo.
Editori: Amadino, Ricciardo.
Riferimenti bibliografici
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 168RISM A/I : A-2601
ID: 4455 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)
Teoria musicale
Musica vocale sacra
Musica vocale profana
Musica strumentale
Libretti