Collocazione: BB.27
Riproduzioni
Microfilm n.:
3790
Perillustri viro Bartholomeo Fabro Centensi Aur. Mil. Equiti Dignissimo D. ac Patrono Colendissimo. Hortensius Naldus utramque. S.
Non fuit mihi (perillustris eques) ancipiti consilii trutina diu ponderandum, cujus tutelae vel gratiae hosce primos laborum meorum fructus ex vetere inajorutn consuetudine, nostris etiam approbata temporibus, destinarem. Tibi uni et jure et merito debebantur; primum, quia in Patriae tuae solo concepti, natique sunt, in tuto scilicet virtute praeditorum asylo: tum quia argumentum postulabat. Musica res est, et tu, cum in variis disciplinarum generibus multum intelligas, assequaris multos; in omnium Circulo (ita Musicam cum magnis viris placet appellare) plurimum vides, vales; quamplurimis longe antecedis. Quid quod benigna favoris tui aura elicuit? nam idcirco ad te, quasi flumina ad Oceanurn suum, revertuntur. Tu enim ille es, qui non meis meritis, at solo Genii tui impulsu Centum in veram Musarum sedem, et gratiarum; advenientem honorifice excepisti, hospitem, ac poene ignotum in amicitiam advocasti, benignitatis tuae fontem et ultro et largiter patefecisti. Quid mirum? Tu praeclarum es illius familiae germen. cujus proprium est non tam Martis ingentia et Minervae sapienter moliri, prudenter peragere, quam non sibi tantum, sed et aliis sapere, omnibus prodesse, beneficia beneficiis cumulare. Has igitur accipe qualescunque ingenii mei primitias, multis rationibus tibi debitas, affectus, cultusque in te mei sincerum monumentum: gratitudinis exiguum pignus et particulam luendi aeris. quod varium, et multiplex tibi debere profiteor; meque inter perpetuos virtutis tuae vel clientes, vel cultores habere ne graveris. Vale.Venetiis Kal. Maij 1606.
Quest' opera fu de' primi lavori del Naldi, che accolto in Cento dal Fabri, e colmato di favori, benchè quasi a lui ignoto, vuol mostrarsegli riconoscente coll'offerta di questi Salmi composti in Cento medesima.
Nomi: Naldi, Ortensio.
Editori: Amadino, Ricciardo.
Riferimenti bibliografici
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, pp. 278-279RISM A/I : N-0010


ID: 5329 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)
Teoria musicale
Musica vocale sacra
Musica vocale profana
Musica strumentale
Libretti