Collocazione: Q.129
Riproduzioni
Microfilm n.:
0337
Francisco Reinoso Abbati Fusillensi.
Quae Ferdinandus Navarrus Salazarius Juris Pontificij vir admodum peritus opera musica ab excellentissimo ipsius avunculo Joanne Navarro composita ad te misit, eaq; ad me ex Hispania Romam misisti, illa & animo laetissimo, & magna voluptate accepi. Cognovi enim in illis nihil deesse, quod desiderari possit ad musicae artis summam scientiam & ad incredibilem quandam, qua possent animi audientium perfundi, suavitatem. Quocirca, licet innumeris undique occupationibus districtus, tamen feci libentissime, ut va quamprimum typis excusa ederentur in lucem: scio namque me gratam rem facturum non modo disciplinae huius peritis, ac mortalibus etiam cunctis, ad quorum aures haec aliquando pervenient; sed imprimis, quod spectari potissimum debet, ipsi Deo, Deiparae Virgini, ac coelitibus ipsis. Est igitur, Francisce Reinose vir optime, quod tibi omnes homines magnas gratias agant, cum factum sit auctoritate, ac sumptibus tuis, ut haec in omnium cognitionem & vsum venirent. Ego vero tum tibi multum hac de re debeo, cui dedisti occasionem, ut bene, si quid fuit laboris, a me collocaretur; tum rogabo, quamvis nihil sit opus, ut pergas omnibus in rebus bene, quod facis, de hominibus mereri.
Romae Kal. Feb. 1590.
FRANCISCUS DE SOTO Cappellanus S.D.N.PP.
Nomi: Navarro, Giovanni.
Editori: Coattino, Francesco. Tornieri, Giacomo.
Riferimenti bibliografici
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, pp. 279-280RISM A/I : N-0283



Antiche collocazioni: 1121 (catalogo Sarti, circa 1840)
ID: 5335 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)
Teoria musicale
Musica vocale sacra
Musica vocale profana
Musica strumentale
Libretti