Collocazione: U.86
Unità: 4
Riproduzioni
Microfilm n.:
3357
Reverendissimo Comiti Ruperto Saxatello Lauretani oppidi Praefecto.
Quod maxime optaram, id factum contigit, ut industriae meae fructum aliquem tibi aliquando, Praesul amplissime, dicare possem. Tua enim uirtus, ac singularis humanitas tanti in me fuit, dum isthic essem, ut grati animi signum aliquod iure quodammodo exigendum tibi restet. Quare cum has Constantij Portae Sacrae Lauretanae Domus Musicae Magistri electissimi, Litanias Deiparae Virginis Mariae, quae in celeberrima, ac sanctissima illa domo omnibus diebus Sabbati, necnon vigiliarum, & festorum eiusdem Beatae Virginis decantari solent, typis meis excudendas curassem, eas tibi uiro amplissimo, religiosissimo, ac uirtutum omnium praeditissimo dicare volui. Tu qua soles probitate atque humanitate eas recipere ne dedigneris, ut rei ipsi, auctori, ac mihi tui deditissimo uno eodemq; tempore satisfacias. Vale ac majora deinceps a meis typis expectato. Venetiis. 1575.
Seruus tibi addictus GEORGIUS ANGELERIUS.
Le parole di queste Litanie sono affatto diverse da quelle d' oggidì. Dopo il Sancta Dei Genitrix ora pro nobis avvi Mater viventium, Mater Sanctae Spei, Lignum vitae, ecc.
Nomi: Porta, Costanzo: OFMConv.
Editori: Angelieri, Giorgio.
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 296RISM A/I : P-5179



Antiche collocazioni: 1663 (catalogo Sarti, circa 1840)
ID: 5500 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)
Teoria musicale
Musica vocale sacra
Musica vocale profana
Musica strumentale
Libretti