Collocazione: Y.127

Unità: 3

Riproduzioni

 Microfilm n.: 2133

,2156

Cima Tullio da Ronciglione
Sacrae Cantiones Singulis, Binis, Ternis, Quaternisq. Vocibus, Una cum Magnificat & Litaniis B. M. Virginis, Cum Basso ad Organum decantandae. Auctore Tullio Cima Ronciglionense. Liber Primus. Urbeveteri, Apud Bartholomaeum Zannettum. 1621. Superiorum permissu. - in 4°. Canto secondo, Basso e Organo (manca il Canto primo). (A tergo del frontispizio è impressa la dedicatoria seguente):

Illustrissimo ac Reverendissimo D. Deophebo Utriusque Signaturae S. D. N. Papae Referendario Abbati Farnesio. Tullius Cima Roncilionensis. S. P. D.
Non potui Illustrissime ac Reverendissime Praesul, quin amicorum rogatu potius subinvitus deliberaverim, meum hoc musices opusculum tam et si non ita expolitum, atque castigatum, ut partes tantae scientiae postularent, in medium tandem afferre, quod interea dum Romae tot Illustrissimum Sacrosanctae lateranensis Basilicae Cantorum numero additus inchoavi, indeque egressus pro viribus absolvi, idque non solum ut amicis indulgerem, mihi perficiendum censui, verum etiam (nec quidem temere) ne Batillus alter suae consulens, aliaeque laudi invidens, injuria, quod suum non esset sibi attribueret, existimans furtasse (quod nullum prorsus habendum) maximam sibi gloriam pariturum; Et quamdiu mecum ipse cogitaverim, cujus sub umbra hi mei tenuissimi labores audacter prodirent, continenter prae oculis, nullius, nisi tanti Abbatis nomen versatum est, etenim sentientes se tanti nominis ope protegi, perinde quasi virgines erubescentes aliorum oculis subjici, securos incesserint gressus, eosque eo magis tibi, quam aliis offerendos statui, non solum quod ex Serenissima Farnesiorum familia germen mirae sis expectationis, cujus tutissimae clientelae subditus ego natus humillimus, verum etiam cum omnium scientiarum tum conditor sis optimus, tum etiarn Musices studio, post majorum occupationes, oblecteris. Propterea qua debeo reverentia opusculum qualecunque sit humiliter tibi porrigo, quod ut hilari excipias fronte, etiam atque etiam rogo, maximique animi, non autem tenuissimi muneris (ut tantae tuae liberalitatis moris est) rationem habeas, et meritis tuis, tot, atque singularibus majorem interea amplitudinem non temere auguror. Vale.
Dat. Valentani die 1 Jan. 1621.
D. S. Illustrissimae ac Reverendissimae Humillimus ac Deditissimus servus TULLIUS CIMA.
Ricavasi da questa dedicatoria che il Cima fu per alcun tempo de' Cantori della Basilica Lateranense, donde poi si tolse. Non so poi per qual titolo l' autore si chiami natus humillimus subditus della sicurissima clientela di casa Farnese: e forse dovrà intendersi ch' ei fosse figlio d' alcuno addetto a quella illustre famiglia.

Nomi: Cima, Tullio da Ronciglione.

Editori: Zannetti, Bartolomeo.

Riferimenti bibliografici

Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, pp. 404-405

RISM A/I : C-2230

ID: 6143 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)

LEGENDA
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna
* Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari
_ Carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale

Musica vocale sacra

Musica vocale profana

Musica strumentale

Libretti