Collocazione: S.321

Unità: 3

Lasso Orlando
Orlandi Lassi Sacrae Cantiones (Vulgo motecta appellatae) quinque Vocum, tum viva voce, tum omnis generis Instrumentis cantatu commodissimae. Liber Primus. - Venetiis Apud Antonium Gardanum. 1569. - in 4° obl. Canto e Tenore colla parte del Quinto mancante di frontispizio e di altre carte.

Illustrissimo ac Serenissimo Principi Alberto Comiti Palatino Rheni, Utriusque Bavariae Duci, patrono suo perpetua fide colendo. S. P. D.
Cum certo mihi persuasum habeam, Alberte Princeps inclytissime, inter disciplinas ingenuas non infimum sibi locum vendicare artem Musices, non potui committere, qui in vestrae celsitudini, cui me totum dedicavi, fructum aliquem offerrem, et hoc eo lubentius, quod optime cognoscam, ipsam Musicae amantissimam, et Musicorum omnium fautricem longe benignissimam. Recordor enim, cum praecipuas Italiae, Galliae, et Flandriae, partes peregrate_, mihique cum variis Principibus et Dominis, ob Musices studium consuetudo, nec tamen exigua esset, nullum invenisse, qui tantopere artis Musices peritus amaverit, tantisque ornarit et cumularit honoribus ac beneficiis, tantoque animi impetu et industria in Musices disciplinis vigilaverit, quam eadem vestra Celsitudo. Ea propter, Heros illustrissime, idemque Patrone clementissime, ut grati animi specimen erga te declararem, mihi visum est, has sacras cantiones pro rudi mea Minerva compositas, non posse majori Principi, majorique Musices studiorum cultori, quam vestrae Celsitudini, partim in meae erga eandem observantiae significationem, partim gratitudinis testificationem dedicare. Munus autem hoc quamvis indignum, quod tanto Principi nominis celebritate ubique famosissimo conosceretur, nec respondeat beneficiorum in me collatorum magnitudini spero tamen fore, ut vestra Celsitudo clarissima, pro sua innata & prudentia, & pietate idem aequi bonique consulat. Quod muneris mei erit, Dux amplissime, dabo operam, ut solita mea diligentia, atque serviendi promptitudine favorem erga me tuum, non solum conservem, verum etiam majorem promereri possim. Deus optimus Maximus vestram Celsitudinem custodiat Reipublicae suae Christianae in multos annos florentissimam. Venetiis anno reparatae Salutis. 1562. die 1. Novembris.
Vestrae Celsitudinis Addictissimus servus ORLANDUS LASSUS.
Segue poscia nella seconda carta recto un carme latino.
Nella dedicatoria l' autore fa menzione de' suoi viaggi artistici, ed encomia la perizia musicale del Duca di Baviera suo mecenate e liberalissimo rimuneratore.

Nomi: Lasso, Orlando di.

Editori: Gardano, Antonio.

Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 444

RISM A/I : L-0822

ID: 6363 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)

LEGENDA
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna
* Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari
_ Carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale

Musica vocale sacra

Musica vocale profana

Musica strumentale

Libretti