Collocazione: T.287
Riproduzioni
Digitale:
München, Bayerische Staatsbibliothek Palestrina (Da) Gio. Pier Luigi Joan. Petraloysii Praenestini Motettorum quinque vocibus liber quintus nunc denuo in lucem aeditus. Cum privilegio. Romae apud Alexandrum Gardanum. 1584. - in 4°. Non avvi che il Canto. (Nella seconda carta sta impressa la seguente dedicatoria del Palestrina):Illustris.mo et Reverendis.mo DD. Andreae Bathorio S. R. E. Cardinali Amplissimo, Stephani Poloniae Regis Nepoti. Superioribus diebus (Andrea Bathori Cardinalis Amplissime) cum ad te Musicae disciplinae, in qua sin minus felici eventu, at multo cum studio totam aetatem consumpsi, lucubrationes quasdam attulissem, tanta mihi humanitatis tuae se lux aperuit, ut facile perspicere potuerim tibi illas minime injucundas fuisse. Est sane Regium, cum summa in primis, & praeclarissima quaeque admirari, tum minora, si quam modo laudem mereri videantur non despicere. Musicen vero, quam veteres divinum inventum esse dixerunt, quis non honestum, atque ingenuam & in laudandarum artium numero esse confitetur? Itaque, & maximos olim Reges, & Romanos rerum dominos iuter convivia fidicines, ac cantores adhibere solitos accepimus & sapientissimus Rex David, cum nos saepius ad Divinum numen canore laudandum invitat, tum ipse Psalterio ad eum usum elaborato, egregie est modulatus. Nil igitur mirum, si tu juvenis Regali familia oriundus, & si gravissimis negotiis distentus, quae tibi partim domestica nobilitas, partim dignitas Cardinalatus imponit, a Musicorum tamen concentuum suavitate, suo tempore non abhorres, iisque praecipue cantibus delectaris, quibus Dei opt. Max. coelitumque cum eo beatam vitam agentium praeconia celebrantur. Cujus generis, cui ego libellum novissime pertexuissem, eumque in lucem proferre cogitarem, fecit perspecta semel benignitas tua, ut magnae mihi felicitatis loco ducerem te hoc tempore Romae repertum, cujus Amplissimo nomini meos hos qualescumque labores inscribere ac dedicare possem. Quare abs te etiam atque etiam peto, ut hominis tui studiosissimi munusculum hilari fronte accipias, cumque jam reditum in patriam pares, meae hoc tecum deferas observantiae monumentum, tibique pro certo persuadeas ubicunque terrarum fueris, gloriosissimae Bathoriae gentis Majestatis, ita me deditum semper atque addictum fore, ut nihil sim unquam rerum humanarum libentius, quam tuas, ac bello juxta paceque clarissimi Regis Stephani patrui tui laudes decantaturus. Vale.
Amplitudinis tuae studiosissimus JOANNES PETRUS ALOYSIUS PRAENESTINUS.
Questa prima edizione è citata dall'abate Baini nelle sue memorie sul Palestrina, tom. 2°, pag. 149.
Nomi: Palestrina, Giovanni Pierluigi da.
Editori: Gardano, Alessandro.
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 475RISM A/I : P-0728
ID: 6569 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)
Teoria musicale
Musica vocale sacra
Musica vocale profana
Musica strumentale
Libretti