Collocazione: U.88

Unità: 6

Riproduzioni

Digitalizzazioni in rete Digitale:

München, Bayerische Staatsbibliothek Porta Costanzo
Constantii Portae Cremonensis Min. Conven. Musica Sex canenda vocibus in nonnulla ex Sacris Litteris collecta verba. Ad Sanctiss. D. N. Sixtum V. Pont. Max. et Opt. Liber Tertius. - Venetijs Apud Angelum Gardanum 1585. - in 4°. Cantus, Tenor, Altus, Bassus, Quintus, et Sextus. In tutto opuscoli sei. (Eccone la dedicatoria):

Sanctissimo D. Nostro D. Sixto V. Pont. Max. et Opt.
Beatissime Pater. Si quisquam est, qui se tibi plurimum debere fateatur, is ego sum; eoq; magis, quo non prouecto iam, & in maximo studiorum Musicorum fructu versanti, sed aliquid proficere nitenti mihi adfuisti, & penè tua manu eum me in locum sustulisti, vnde meus fere omnis, quicunq; est, progressus, manauit. Non enim me fugit, tuq; adhuc meminisse forsan potes, Patauij cum essem, iussu tuo, ac hortatu, Rauennam fuisse profectum, quo tempore Julius Ruuereus, Cardinalis amplissimus, Rauennatum archiepiscopus, huius me Ravennatis Ecclesiae, Musices, choriq; Magistrum esse voluit; hicq; tamdiu perstitisse, dum ad sanctissimam domum Lauretanam, eodem munere, idem me Cardinalis transtulit. Quo, cum tu, religionis causa, venisses, renouare coram obsequij mei cultum datum est: Te sum allocutus, tuas sacras manus osculatus, & proficiscenti tibi, illud felicitatis, & dignitatis culmen à Deo Opt. Max. eiusq; sanctissima Virgine Matre precatus, quod nunc te assecutum, vniversus Christianus orbis, Franciscana praesertim familia, & ipse in primis, sumus vehementer laetati, & pro tua singulari vigilantia, ac virtute, laetabimur in dies magis. Quoniam autem stare loco gaudium nescit, & difficile admodum latere, ac potius foras vndiq; erumpit, in tanta laetitia, non potui, fateor, continere me, cum & perpetuae meae in te obseruantiae, id debere intelligerem. Itaq; has cantiones Musicas, Rauennae conditas, vbi Christophori Boncompagni, Archiepiscopi praestantissimi vocatu, eidem ecclesiae inseruio; meae testes, nunciasq; laetitiae, mei in te cultus debita obsequia, in tuo nomine prodire volui. Abs te etiam, atq; etiam suppliciter peto, eas ne dedigneris, & hilari vultu accipere, & aequis auribus audire: futurum enim spero; si ex meo desiderio metiri rem ipsam licet, vt aliquando in tot grauissimis de vniuersa Christiana Repub. negocijs, quibus assidue mirum in modum distineris, animum tuum oblectare, & quasi recreare possint: nam coeli machinam sonora dulcedine modulari & naturae conuenientam, vbiq; dispersam, virtutis suae gratia comprehendere Musica dicitur. Deus Opt. Max. qui te suum in terris vicarium fecit, diu incolumen seruet.
Ravennae Idibus Novemb. 1585. Humillimus Seruus COSTANTIUS PORTA.
Da questa dedicatoria ricavasi che il Porta fu maestro di cappella in Ravenna sotto il Cardinale Giulio dalla Rovere, poscia in Loreto, e quindi di nuovo in Ravenna, dove trovavasi nell'epoca della presente pubblicazione del libro terzo di Mottetti a 6 voci.

Nomi: Porta, Costanzo: OFMConv.

Editori: Gardano, Angelo.

Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 482

RISM A/I : P-5182

Antiche collocazioni: 162-3 (inventario Barbieri, primo quarto sec. XIX) 0925 (catalogo Sarti, circa 1840)

ID: 6611 Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)

LEGENDA
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna
* Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari
_ Carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale

Musica vocale sacra

Musica vocale profana

Musica strumentale

Libretti